ANGELUS AD VIRGINEM
Angelus ad Virginem
Angelus ad virginem, Subintrans in conclave,
Virginis formidinem Demulcens, inquit “Ave!
Ave, regina virginum: Coeli terraeque dominum
Concipies et paries intacta Salutem hominum;
Tu porta coeli facta, Medela criminum.”
“Quomodo conciperem, Quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem, Quae firma mente vovi?”
“Spiritus sancti gratia Perficiet haec omnia.
Ne timeas, sed gaudeas Secura, quod castimonia
Manebit in te pura Dei potentia.”
Ad haec, virgo nobilis Respondens inquit ei,
“Ancilla sum humilis Omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio, Tanti secreti conscio,
Consentiens et cupiens videre Factum quod audio,
Parata sum parere Dei consilio.”
Angelus disparuit Et statim puellaris
Uterus intumuit Vi partus salutaris.
Qui, circumdatus utero Novem mensium numero,
Hinc exiit et iniit conflictum, Affigens humero
Crucem, qua dedit ictum Hosti mortifero.
Eia Mater Domini, Quae pacem reddidisti
Angelis et homini Cum Christum genuisti!
Tuum exora filium Ut se nobis propitium
Exhibeat, et deleat peccata, Praestans auxilium
Vita frui beata Post hoc exsilium.