Adeste Fideles

 

 

Adeste Fideles

1. Adeste fideles laeti triumphantes,
venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.
Venite adoremus Dominum.

2. En grege relicto humiles ad cunas
vocati pastores approperant:
Et nos ovanti gradu festinemus.
Venite adoremus Dominum.

3. Aeterni parentis splendorem aeternum
velatum sub carne videbimus,
Deum infantem pannis involutum.
Venite adoremus Dominum.

4. Pro nobis egenum et foeno cubantem
piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite adoremus Dominum.

64 / 100